| Chapter 10 |
1 | in finem psalmus David |
2 | in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer |
3 | quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde |
4 | quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit |
5 | Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum |
6 | Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam |
7 | pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum |
8 | quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius |