| Chapter 2 |
1 | tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu |
2 | et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere |
3 | labora sicut bonus miles Christi Iesu |
4 | nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit |
5 | nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit |
6 | laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere |
7 | intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum |
8 | memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum |
9 | in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum |
10 | ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti |
11 | fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus |
12 | si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos |
13 | si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest |
14 | haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium |
15 | sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis |
16 | profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem |
17 | et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus |
18 | qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem |
19 | sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini |
20 | in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam |
21 | si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum |
22 | iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro |
23 | stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites |
24 | servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem |
25 | cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem |
26 | et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |