Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Acts 25

The Acts of the Apostles

Return to Index

Chapter 26

1

 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere 

2

 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie 

3

 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias 

4

 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei 

5

 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus 

6

 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus 

7

 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex 

8

 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat 

9

 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 

10

 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 

11

 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 

12

 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 

13

 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 

14

 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 

15

 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 

16

 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 

17

 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 

18

 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 

19

 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis 

20

 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes 

21

 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere 

22

 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses 

23

 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus 

24

 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 

25

 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor 

26

 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est 

27

 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis 

28

 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri 

29

 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his 

30

 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis 

31

 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste 

32

 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem 

Acts 27

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: