| Chapter 6 |
1 | confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna |
2 | speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion |
3 | ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt |
4 | sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi |
5 | surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius |
6 | quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius |
7 | sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga |
8 | erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem |
9 | haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum |
10 | cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud |
11 | idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum |
12 | et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus |
13 | a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum |
14 | et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax |
15 | confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus |
16 | haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus |
17 | et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus |
18 | ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis |
19 | audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt |
20 | ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi |
21 | propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt |
22 | haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae |
23 | sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion |
24 | audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem |
25 | nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu |
26 | filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos |
27 | probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum |
28 | omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt |
29 | defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae |
30 | argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos |