| Chapter 3 |
1 | in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni |
2 | surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni |
3 | invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis |
4 | paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae |
5 | adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit |
6 | quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii |
7 | en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel |
8 | omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos |
9 | ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani |
10 | columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem |
11 | egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius |