| Chapter 3 |
1 | omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo |
2 | tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est |
3 | tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi |
4 | tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi |
5 | tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus |
6 | tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi |
7 | tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi |
8 | tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis |
9 | quid habet amplius homo de labore suo |
10 | vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea |
11 | cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem |
12 | et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua |
13 | omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est |
14 | didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur |
15 | quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit |
16 | vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem |
17 | et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit |
18 | dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis |
19 | idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati |
20 | et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur |
21 | quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum |
22 | et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat |