| Chapter 6 |
1 | fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam |
2 | inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus |
3 | fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum |
4 | ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae |
5 | eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis |
6 | vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam |
7 | quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem |
8 | parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat |
9 | usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo |
10 | paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias |
11 | et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus |
12 | homo apostata vir inutilis graditur ore perverso |
13 | annuit oculis terit pede digito loquitur |
14 | pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat |
15 | huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam |
16 | sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius |
17 | oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem |
18 | cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum |
19 | proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias |
20 | conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
21 | liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo |
22 | cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis |
23 | quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae |
24 | ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae |
25 | non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius |
26 | pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit |
27 | numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant |
28 | aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius |
29 | sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam |
30 | non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam |
31 | deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet |
32 | qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam |
33 | turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur |
34 | quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae |
35 | nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima |