| Chapter 118 |
1 | aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini |
2 | beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum |
3 | nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt |
4 | tu mandasti praecepta tua custodire nimis |
5 | utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua |
6 | tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua |
7 | confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae |
8 | praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis |
9 | beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua |
10 | in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis |
11 | in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi |
12 | benedictus tu Domine doce me praecepta tua |
13 | in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui |
14 | in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis |
15 | in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas |
16 | iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua |
17 | gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua |
18 | revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua |
19 | advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua |
20 | desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore |
21 | increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis |
22 | aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi |
23 | etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua |
24 | sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei |
25 | deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum |
26 | vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam |
27 | viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis |
28 | destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum |
29 | viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi |
30 | viam fidei elegi iudicia tua proponebam |
31 | adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me |
32 | viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum |
33 | he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium |
34 | doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde |
35 | deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui |
36 | inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam |
37 | averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me |
38 | suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum |
39 | averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona |
40 | ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me |
41 | vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum |
42 | et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo |
43 | et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi |
44 | et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra |
45 | et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi |
46 | et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar |
47 | et delectabor in mandatis tuis quae dilexi |
48 | et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis |
49 | zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti |
50 | haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me |
51 | superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi |
52 | recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum |
53 | horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam |
54 | carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae |
55 | recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam |
56 | hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi |
57 | heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum |
58 | deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum |
59 | recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua |
60 | festinavi et non neglexi custodire mandata tua |
61 | funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus |
62 | medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae |
63 | particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua |
64 | misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me |
65 | teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum |
66 | bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi |
67 | antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi |
68 | bonus tu et beneficus doce me praecepta tua |
69 | adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua |
70 | incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar |
71 | bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua |
72 | melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti |
73 | ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua |
74 | qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi |
75 | scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me |
76 | sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo |
77 | veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea |
78 | confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis |
79 | revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum |
80 | fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar |
81 | caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi |
82 | consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me |
83 | et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus |
84 | quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium |
85 | foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam |
86 | omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi |
87 | paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua |
88 | secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui |
89 | lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo |
90 | in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat |
91 | iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi |
92 | nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea |
93 | in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me |
94 | tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi |
95 | me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo |
96 | omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis |
97 | mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea |
98 | super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi |
99 | super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea |
100 | super senes intellexi quia praecepta tua servavi |
101 | ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua |
102 | a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me |
103 | quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo |
104 | praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii |
105 | nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae |
106 | iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae |
107 | adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum |
108 | voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me |
109 | anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus |
110 | posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi |
111 | hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt |
112 | inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem |
113 | samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi |
114 | protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi |
115 | recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei |
116 | confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea |
117 | auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter |
118 | abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum |
119 | quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua |
120 | horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui |
121 | ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me |
122 | sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi |
123 | oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae |
124 | fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me |
125 | servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua |
126 | tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam |
127 | propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium |
128 | propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui |
129 | fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea |
130 | ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos |
131 | os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam |
132 | respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum |
133 | gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati |
134 | redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua |
135 | vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua |
136 | rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam |
137 | sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum |
138 | praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis |
139 | consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei |
140 | probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum |
141 | parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus |
142 | iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas |
143 | tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea |
144 | iusta testimonia tua semper doce me et vivam |
145 | coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam |
146 | invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua |
147 | surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans |
148 | praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis |
149 | vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me |
150 | adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt |
151 | prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas |
152 | a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea |
153 | res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus |
154 | iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me |
155 | longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt |
156 | misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me |
157 | multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi |
158 | vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt |
159 | vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me |
160 | caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae |
161 | sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum |
162 | gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa |
163 | mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi |
164 | septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae |
165 | pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum |
166 | expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci |
167 | custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis |
168 | custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo |
169 | thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me |
170 | veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me |
171 | fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua |
172 | loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta |
173 | sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi |
174 | desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea |
175 | vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi |
176 | erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus |