| Chapter 117 |
1 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
2 | dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius |
3 | dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius |
4 | dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius |
5 | cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus |
6 | Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo |
7 | Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me |
8 | melius est sperare in Domino quam sperare in homine |
9 | melius est sperare in Domino quam sperare in principibus |
10 | omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas |
11 | circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas |
12 | circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas |
13 | inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me |
14 | fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem |
15 | vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum |
16 | dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem |
17 | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
18 | corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me |
19 | aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino |
20 | haec est porta Domini iusti intrabunt in eam |
21 | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
22 | lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli |
23 | a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris |
24 | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
25 | obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro |
26 | benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
27 | Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris |
28 | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te |
29 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |