| Chapter 17 |
1 | victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait |
2 | diligam te Domine fortitudo mea |
3 | Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus |
4 | laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
5 | circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me |
6 | funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis |
7 | in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius |
8 | commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est |
9 | ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo |
10 | inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
11 | et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti |
12 | posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris |
13 | prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis |
14 | et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis |
15 | et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos |
16 | et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui |
17 | misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis |
18 | liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant |
19 | praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum |
20 | et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei |
21 | retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi |
22 | quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo |
23 | omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me |
24 | et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea |
25 | et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius |
26 | cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages |
27 | cum electo electus eris et cum perverso pervertes |
28 | quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis |
29 | quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas |
30 | in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum |
31 | Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se |
32 | quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum |
33 | Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam |
34 | coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me |
35 | docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea |
36 | dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me |
37 | dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei |
38 | persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos |
39 | caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis |
40 | accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me |
41 | inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti |
42 | clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos |
43 | delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos |
44 | salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium |
45 | populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi |
46 | filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis |
47 | vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae |
48 | Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis |
49 | et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me |
50 | propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo |
51 | magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum |