| Chapter 2 |
1 | egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae |
2 | quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus |
3 | cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis |
4 | stante procul sorore eius et considerante eventum rei |
5 | ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam |
6 | aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est |
7 | cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum |
8 | respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius |
9 | ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis |
10 | quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum |
11 | in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis |
12 | cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo |
13 | et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum |
14 | qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud |
15 | audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum |
16 | erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui |
17 | supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum |
18 | quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito |
19 | responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus |
20 | at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem |
21 | iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius |
22 | quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena |
23 | post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus |
24 | et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob |
25 | respexit filios Israhel et cognovit eos |