Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 2

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 3

1

 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis 

2

 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium 

3

 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum 

4

 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos 

5

 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te 

6

 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere 

7

 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui 

8

 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam 

9

 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum 

10

 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit 

11

 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam 

12

 factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum 

13

 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te 

14

 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto 

15

 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me 

16

 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia 

17

 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui 

18

 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere 

19

 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me 

20

 non est enim in hominis potestate consilium tuum 

21

 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit 

22

 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis 

23

 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula 

24

 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei 

25

 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata 

Tobit 4

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: