Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Maccabees 11

The Second Book of the Maccabees

Return to Index

Chapter 12

1

 his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant 

2

 sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete 

3

 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus 

4

 secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos 

5

 quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo 

6

 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit 

7

 et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus 

8

 sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis 

9

 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta 

10

 inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti 

11

 cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos 

12

 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua 

13

 adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin 

14

 hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 

15

 Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris 

16

 et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur 

17

 inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos 

18

 et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio 

19

 Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros 

20

 at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos 

21

 cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias 

22

 cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 

23

 Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum 

24

 ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret 

25

 et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem 

26

 Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus 

27

 post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 

28

 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt 

29

 inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat 

30

 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint 

31

 gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante 

32

 et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae 

33

 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis 

34

 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum 

35

 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa 

36

 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri 

37

 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit 

38

 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 

39

 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis 

40

 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse 

41

 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta 

42

 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt 

43

 et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans 

44

 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis 

45

 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam 

46

 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur 

2nd Maccabees 13

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: