Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 15

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 16

1

 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius 

2

 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare 

3

 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco 

4

 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas 

5

 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo 

6

 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta 

7

 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta 

8

 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt 

9

 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula 

10

 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est 

11

 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis 

12

 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis 

13

 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae 

14

 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum 

15

 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum 

16

 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit 

17

 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere 

18

 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur 

19

 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide 

20

 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 

21

 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius 

22

 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno 

23

 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 

24

 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 

25

 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris 

26

 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare 

27

 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei 

28

 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum 

29

 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos 

30

 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent 

31

 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent 

Luke 17

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: