| Chapter 113 |
1 | cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro |
2 | factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius |
3 | mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum |
4 | montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis |
5 | quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum |
6 | montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis |
7 | a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob |
8 | qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum |
9 | non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam |
10 | propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum |
11 | Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit |
12 | idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum |
13 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
14 | aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur |
15 | manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo |
16 | similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis |
17 | Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est |
18 | domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est |
19 | timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est |
20 | Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron |
21 | benedicet timentibus Dominum parvis et magnis |
22 | addat Dominus super vos super vos et super filios vestros |
23 | benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram |
24 | caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum |
25 | non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium |
26 | sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia |